monumenta.ch > Plinius > sectio 110

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 110
{XXXVI} quae tunc earum concursatio, quam diligens cum obviis quaedam conlocutio atque percunctatio! silices itinere earum adtritos vidimus et opere semitam factam, ne quis dubitet, qualibet in re quid possit quantulacumque adsiduitas. sepeliunt inter se viventium solae praeter hominem. non sunt in Sicilia pinnatae.